Charter Document - 05690008

Charter Document - 05690008


Charter Number: 05690008
Cartulary Title: Bedfordshire Charters in the Missenden Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1157 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus de Brausa omnibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem Notum sit omnibus uobis quod inquisitum fuit per mandatum domini Regis Henrici secundi et recognitum in curia ecclesie de Harewold testimonio multorum legalium uirorum et clericorum et laicorum Willelmo de Culeworthe tunc existente uicecomite et ex parte Domini Regis districte et diligenter ueritatem inquirente scilicet quod ecclesia de Harewold donacione Sampsonis Fortis data fuit ecclesie sancti Nicholai de Harroasia et conuentui in perpetuam elemosinam occasione cuiusdam Hilberti Pelice canonici Arroasie et cognati predicti Sampsonis qui predictam ecclesiam nomine ecclesie de Arroasia primo custodiuit Post hec G[eruasius] Abbas Arroasie quasdam sorores suas carnales et moniales et B[] conuersum fratrem suum ut apud Harewold moram facerent misit Et recognitum fuit quod abbates Arroasienses quisque post alium in predicta ecclesia de Harewold priores unum post alium multo tempore et usque post mortem Wydonis prioris fratris predicti G[eruasii] Abbatis sine contradiccione instituerunt Qui Priores et de monialibus et de rebus predicte ecclesie secundum uoluntatem suam disposuerunt Recognitum eciam ibi fuit quod Gila et Julitta moniales nullum ius habebant in prefata ecclesia quia G[ila] conuersa fuit de Margeles et Julitta de Bolonia set in ecclesia de Harewold tamquam hospites recepte fuerunt Recognitum eciam fuit quod postquam ego ueni ad hereditatem meam dedi et concessi coram Nicholao archidiacono et toto capitulo ecclesiam de Harewold cum omnibus pertinenciis suis ecclesie sancti Nicholai de Arroasia et conuentui in perpetuam elemosinam ad sustentacionem suam et canonicorum et sanctimonialium per eos in ecclesia de Harewold commorancium Et hec ueritas mea quod ego semper intellexi quod ego predictam ecclesiam ecclesie beati Nicholai de Arroas dedi et concessi Huius recognicionis testes sunt ego Robertus de Brausa Robertus de Bidun Berenger de Peencurt Hugo filio Alani Robertus del Brus Osbertus decanus de Bedeford Nicholaus decanus de Bedeford Magister Roberto de Wilsamstede Willelmus de Carlinton Jordanus de Carlinton Thomas de Bruham et multi alii

Source (click image below to view full size)