Charter Document - 05671064

Charter Document - 05671064


Charter Number: 05671064
Cartulary Title: Charters of Cumbwell Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1229
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

C dei paciencia Premonstratensium Abbas et Abbatum ejusdem ordinis Capitulum generale venerabili in Christo fratri Abbati de Begeham salutem et sinceram in domino caritatem Licet causa quam habetis adversus Priorem et Conventum de Cumbwell rationabilis sit forsitan atque [] quia tamen Domino Archiepiscopo Cantuariensi displicet sicut ex suis litteris ad nos missis cognovimus evidenter cum domum eandem reputet tanquam suam et nolimus ejus offensam incurrere quantumcunque nobis prejudicium inferatur Mandamus vobis quatinus penitus supersedeatis in causa predicta cum nos eandem causare conscientia dicti Archiepiscopi deserimus relinquendam Litteras autem procuratoriis quas habetis super causa predicta per presentes litteras penitus revocamus Valete Datum Premonstrati in capitulo generali anno MCCXX nono

Source (click image below to view full size)