Charter Document - 05670062

Charter Document - 05670062


Charter Number: 05670062
Cartulary Title: Charters of Cumbwell Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio facta inter H priorem et conventum de Cumbwell ex una parte et Galfridum de Racchel ex altera scilicet quod prior et conventus tradunt ad firmani perpetuam fidem Galfrido et heredibus suis utrumque molendinum suum et situm eorundem de Racchel et terram versus occidentem sicut Rivulus qui se extendit ab anglo molendini usque ad finem veteris vie dure et foveam que circumdat terram illam et adcipiat ad terram Walteri de Sumery cum vestitura et duas insulatas ex altera parte aque et angulum cujusdam campi retro molendini fossatum et terram que dicitur Bissopesham Habendas et tenendas libere et quiete hereditarie reddendo inde annuatim scilicet ille et heredes sui duodecim solidos redditus apud Cumbwell ad quatuor terminos anni scilicet ad pascham tres solidos ad festum Sancti Johannis tres solidos ad festum Sancti Michaelis tres solidos ad nativitatem domini tres solidos pro omni servitio et consuetudine et seculari demanda salvis tamen priori et conventui tota aqua in quantum tenementum ipsorum durat et via competenti ad caritandum bladum et fenum et omnia alia et ad fugandum et deam blandum pedes et eques omni nora pro voluntate domus Sciendum vero quod dictus Galfridus nec per se nec per aliam personam quamcunque retia tendet per ilium vel suos vel aliquod genus ingenii piscationis apponet de quibus aliquod genus piscis capere posside nec piscarias domus de Cumbwell impediet per se vel per alium quo minus piscis capi possit Et sciendum est quod prior et conventus invenient dicto Galfrido et heredibus suis vias rationabiles ad molendinum tam in Colinton quam in Racchele et facient et hesiam rationabilem per quam ingressus et egressus de tenemento suo de Racchel pateat versus molendinum et ipse G et heredes sui conservabunt indemnitatem domus de Cumbwell provenientem ex ipsa hesia Et si forte aliquis vicinus inquietaverit dictum Galfridum vel suos per breve domini Regis de recursu aque ad nocumentum liberi tenementi sui Dictus prior et conventus warantizabunt dicto Galfrido et heredibus suis altitudinem stagni molendini prout fuit die quo magister Ricardus Magnus confirmatus fuit in Archiepiscopatum Cantuariensem nisi dictus G vel sui permittunt stagnum deperire Ut autem hec firma et conventio robur habeat firmitatis huic scripto utriusque partis signa sunt apposita Hiis testibus Henrico de Tirdesse Benjamino de Sowell Egidio de Pessele Waltero clerico Simone De Mora Ricardo clerico Henrico Waltero Johanne servientibus de Cumbwell et multis aliis

Source (click image below to view full size)