Charter Document - 05670056
Charter Number: | 05670056 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Cumbwell Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1218 - 1245 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Aliz Comittisa Augi in viduitate et libera potestate mea constituta dedi [] Deo et ecclesie Beate Marie Magdalene de Cumbwell et canonicis [] pro salute anime mee et bone memorie Radulfi de Issodon quondam viri mei et pro animabus omnium antecessorum et heredum meorum decimam totius panis et coquine que expendentur in domo mea in Rapo de Hastinges ubicunque fuero ad cultum meum habendam [] in liberam [] elemosinam de me et heredibus meis in perpetuum Et ego predicta Aliz et heredes mei warantizabimus [] Et ut hec [] presentes literas sigillo meo signatas predictis canonicis tradere dignum dixi Hiis testibus Simone De Ecchingham Reginaldo de Bernebal Wlllelmo de Gredlee Laurentio de Mendefeld Willelmo de Woeham Ricardo de Esberneham Milites Herberto de Burgesse Andrea de Oxerode Galfrido de Racchel Rogero de Croherst et multis aliis