Charter Document - 05660044

Charter Document - 05660044


Charter Number: 05660044
Cartulary Title: Charters of Cumbwell Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1225
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presentes literas inspecturis S permissione divinae Cantuariensis Ecclesie minister humilis Tocius Anglie Primas et Sancte Romane Ecclesie Cardinalis Salutem in Domino Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod cum vacante nuper ecclesiae de Heure Dilecti filii prior et conventus de Cumbwell quibus bone memorie Willelmus de Heure concessit jus patronatus ecclesie illius sicut in ipsius carta prospeximus contineri accedente postmodum consensu communi fratrum ejusdem W qui concessioni illi adhibuerunt consensum suum clericum quem ad eandem ecclesiam presentarent peterent admitti Nos quamvis ad nos diceretur jus illud patronatus spectare nostrum nichilominus consensum illi concessioni duximus adjungendum Unde ad presentacionem ipsorum Prioris et Conventus tanquam legitimorum patronorum ecclesie illius admisimus dilectum filium Robertum de Bristoll capellanum ad ecclesiam illam Ordinantes nichilominus intuitu caritatis et ob favorem gloriose Magdalene patrone eorum ut iidem prior et canonici perpetuo percipiant nomine beneficii viginti solidos annuos a parsonae qui pro tempore fuerit ecclesie memorate Ita quod decem solidi solvantur in Nativitate domini et alii decem solidi in Nativitate Sancti Johannis Baptiste et quod hanc solutionem fideliter faciet jurabit quilibet qui parsonae fuerit ecclesie de Heure in institutione sua In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus et sigillo nostro signari Testibus Magistris Stephano de Eketune Cancellario Thoma officiali Cantuarie Elia de Dierham Priore sancti Gregorii Cantuariensis Johanne Capellano nostro R de Penn Egidio de Bristoll Hereberto Capellano de Plukele et multis aliis Actum anno domini mcc vicesimo quinto mense Augusti Valete

Source (click image below to view full size)