Charter Document - 05660034
Charter Number: | 05660034 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Cumbwell Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Jordanus de Jenefelde do et concedo deo et ecclesie sancte Marie Magdalene et fratribus [] in perpetuam elemosinam xii denarios de reditu Heimerici de Rustuwelle quos ipse habuit quamdiu vixerit et heredes sui predictis canonicis solvere debent et hoc feci pro anima patris mei et matris mee et pro salute anime mee et antecessorum meorum et concessu et favore heredum meorum Hiis testibus Geroldo de Jenesfelde Rogero de Jenesfelde Johanno de Jenesfelde Gilleberto de Jenesfelde Gunz de Jenesfelde et pluribus aliis