Charter Document - 05650025

Charter Document - 05650025


Charter Number: 05650025
Cartulary Title: Charters of Cumbwell Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1264
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Willelmus de Say salutem in domino Quum fideliter inquisivi per bonos et discretos viros quod Prior et Conventus de Cumbwell fuerunt in vita Roberti de Manekesye in plena et pacifica saisina illius terre de Thorneham quam Robertus de Manekesey aliquando tenuit in Thorneham de dono Thome de Bauelingham et Mabilie uxoris sue Et quod dictus Robertus de Manekesey habuit bonam et sanam memoriam quando dictam terram cum pertinentiis dedit et confirmavit predicta Priori et Conventui Ego predictus Willelmus recognosco pro me et heredibus meis predictam terram de Thornham cum pertinentiis suis esse jus dictorum Prioris et Conventus Et recognosco saisinam suam quam inde habuerunt et qua usi sunt in vita predicti Roberti de Manekesey bone memorie et sane esse bonam et justam et dimitto et concedo eisdem canonicis predictam saisinam predominate terre cum pertinentiis pacifice et quiete possidendam in perpetuum Insuper ad majorem securitatem dictorum canonicorum de Cumbwell concedo et presenti cartae meae confirmo pro me et heredibus meis deo et ecclesie beate Marie Magdalene de Cumbwell et canonicis ibidem deo servientibus donationem et concessionem quam predictus Robertus de Manekesey fecit de predicta terra cum pertinentiis suis supradictis canonicis de Cumbwell tenendam et habendam ita libere et quiete sicut carta supradicti Roberti de Manekesey quam eis inde fecit testatur Et ut hec mea recognitio concessio et confirmatio stabit et firma permaneat in perpetuum presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Domino Johanne de Say fratre meo Domino Roberto de Castelon Domino Thoma filio Godefre Willelmo de la Forde Simone de Bon Galfrido de Frimingeham Simone Cokel Zacharia de Chynen Wills Franceis Roberto coc Brin de War Willelmo coco et multis aliis

Source (click image below to view full size)