Charter Document - 05650006
Charter Number: | 05650006 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Cumbwell Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1174 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Stephanus de Thorneham dedi [] deo et ecclesie Sancte Marie Magdalene de Cumbwell et canonicis [] in puram [] elemosinam sex acras terre de bosco meo et tres virgatas super montes in Thorneham proximo adjacentes terre predictorum canonicorum ibidem super montes in ex cambium pro vi acris terre et tribus virgatis que sunt in parco meo versus orientem apud Thorneham que fuerunt ipsorum canonicorum Illas predictas sex acras et tres virgatas terre de bosco habendas et tenendas de me et heredibus meis libere [] Sicut ego vel aliquis antecessorum meorum illas melius et liberius unquam habui et tenui Et ego Stephanus de Thorneham et heredes mei warantizabimus [] Et ut hec [] sigillo meo corroboravi Hiis testibus Magistro Willielmo de Bathon Magistro Willilmo de Bristoll Galfrido de Dunes Jordano Bissop Wint Nicholao Sterdi Thoma Fleming carpent Willielmo Potin Ricardo clerico et multis aliis