Charter Document - 05650001

Charter Document - 05650001


Charter Number: 05650001
Cartulary Title: Charters of Cumbwell Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant qui modo et qui futuri sunt quod ego Walchelinus Maminot granto et concedo et hac presenti carta mea confirmo deo et ecclesie Sancte Mario Magdalene de Cumbwell et canonicis ibidem deo servientibus et in perpetuum servituris donacionem illam quam Robertus de Torneham dedit ecclesie de Cumbwell sicut carta ipsius testatur Et hoc facio peticione ipsius Roberti de Torneham Concedo etiam pro amore dei et sancte Marie Magdalene et pro dilectione quam habeo adversus virum venerabilem dominum Hursonem primum abbatem de Cumbwell ut quicunque liber homo de tenemento meo ecclesie de Cumbwell aliquam ecclesiam vel terram redditus vel quascunque possessiones ad majorem sustentacionem pauperum fratrum de Cumbwell dare voluerit ut Canonici de Cumbwell totum teneant et habeant ita libere et quiete sicut carte donatorum suorum eis confirmant Et hoc facio pro salute anime mee et antecessorum meorum et pro anima Regis Henrici qui me nutrivit et pro animabus heredum meorum Et ut hec mea donacio et concessio in perpetuum remaneat stabilis et firma hanc cartam sigillo meo corroboravi Hiis testibus Roberto capellano Bernardo capellano Roberto sacerdote Stephano de Haia Eng de Sancto Georgio Alano de Casteilun Roberto de la Musca Ricardo de Walbad Michael de Cod Normanno camerario Willelmo filio Simonis Willelmo Wiso Gaufrido de Nuiers et fratre ejus Humfrido Osberto de Col Roberto filio Wlu Roberto de Ger[un] et Pagano fratre suo Radulpho marescallo et multis aliis

Source (click image below to view full size)