Charter Document - 05630466
Charter Number: | 05630466 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1232 - 1237 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Iohannes de Scocia comes Cestre et Huntendun salutem Sciatis me dedisse et hac carta mea confirmasse Deo et ecclesie sancte Marie et sancti Andree de Lundors et monachis ibidem Deo servientibus et servituris unum toftum in Dunde proximum tofto sancti clementis versus occidentem et piscariam in They proximam piscarie quam dedi domino Henrico de Brechyn versus Portencrag tenendam sibi et habendam in liberam puram et perpetuam elemosinam Concessi etiam eis ut terra illa que perambulata fuit inter magnam Durnach et Logindurnach coram me et domino Iohannes abbate de Lundors et aliis probis hominibus sit in communi in perpetuum sicut recognitum fuit per sacramenta illorum qui terram illam perambulaverunt et quod de cetero non fiat aliqua perambulacio inter terras meas et terras illorum sed teneant ipsas divisas quas habuerunt tempore patris mei et tempore meo sine molestia et sine gravamine Volo etiam et concedo ut quando voluerint vel potuerint facere molendina in terris suis nullus successorum meorum impediat homines manentes in terris ipsorum ire libere et quiete ad molendina illa cum omni secta sua et multura quamvis solebant sequi molendina mea quamdiu fuerunt sine molendinis propriis Testibus domino Henrici de Strivelin fratre meo domino Roberto de Campaniis domino Hugone Phyton domino Galfrido de Appelby domino Anketill de Foleville Petro et Rogero clericis Hugone de Panton Baldwino de Anuers Petro Pincerna Apud Berewic