Charter Document - 05630429

Charter Document - 05630429


Charter Number: 05630429
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quit Obligation
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili [] H Lincolniensi episcopo R comes Cestrie [] salutem [] Dilecte paternitati vestre grates refero multiplices super hoc quod ius quod habeo in patronatu prioratus Spaldinge firmum et stabile vultis servare Nullo enim modo a forma compositionis inter me et abbatem Andegavie super dicto patronatu in presentia vestra facte volo recedere unde quia in propria persona dicto negotio intendere non possum dilectos et fideles meos dominum W abbatem Cestrie et magistrum G de Westona procuratores meos constituo ad faciendum quicquid ad me pertinet secundum formam compositionis predicte Ratum enim et gratum habeo quicquid ab eis actum fuerit in predicto negotio Quare affectuose precor vos quatinus si placet eis in hiis que vobis ex parte mea dicent fidem habeatis et eo non obstantibus litteris presentationis per abbatem Andegavie et per priorem de Kirkeby ad vos optentis effectui mancipare velitis Pro certo enim sciatis quod littere ille falsa suggestione fuerant impetrate propter quod viribus debent carere Bene valete

Source (click image below to view full size)