Charter Document - 05630428

Charter Document - 05630428


Charter Number: 05630428
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Reverendo patri in Christo et domino H Dei gratia Lincolniensi episcopo devotus filius R comes Cestrie et Lincolnie salutem in salutis auctore Noverit paternitas vestra quod abbas sancti Nicholai de Andegavia ad me tanquam ad patronum prioratus sancti Nicholai de Spaldingis accessit et petita prius a me licencia eligendi michi presentavit in priorem eiusdem domus dominum Iohannem priorem de Kirkeby unde quia audivi et intelligo ipsum esse virum providum et honestum et discretum ad hoc assensum prebens eundem Iohannem per litteras meas patentes in priorem dicte domus de Spaldingis vobis presento devote supplicans quatinus si placet hoc quod vestrum est sine difficultate et dilatione circa ipsum exequi velitis Bene valeat paternitas vestra in domino

Source (click image below to view full size)