Charter Document - 05630415
Charter Number: | 05630415 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Assurance |
Date: | 1224 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Domino regi [] Litteras excellentie vestre recepi die dominica proxima post festum beati Petri ad Vincula apud Cestriam per venerabilem patrem A Coventrensem episcopum et fratrem I monachum de Wareduna per quas mihi significastis quod bene scivi occasionem quare ad castrum de Bedeford obsidendum divertistis et qualiter dominus Falkesius de Breaute inde respondit Ad quod dominationi vestre significo quod dictam occasionem simul cum dicto responso satis audivi sicut plures alii audierunt Super hoc autem quod vobis placuit mihi significare de domino Falkesio de Breaute quod pro viribus suis ut audistis dampna vobis machinari conabatur pro certo sciatis quod hoc nunquam scivi nec perpendere potui immo bene vidi et perpendi quod ipse de ira vestra tristis existens et dolens semper postquam versus ilium irati fuistis et commoti pacienter se tenuit et sine aliquo dampno vobis vel alicui de terra vestra inferendo sicut ille qui semper desideravit et desiderat gratiam vestram si placet per auxilium amicorum recuperare et predictam iram vestram pro posse suo sedare Super hoc etiam quod mihi significastis et me vestri gratia rogastis ut nunc constanter et fideliter vobis assistendo dampna si que terre vestre de partibus meis viderentur imminere elidere curarem et avertere dominationi vestre significo quod de fideliter et constanter vobis et antecessoribus vestris assistendo et serviendo semper affectum habui et ad omnia dampna vestra impedienda pro posse meo fideli libenter curam apponam Audito siquidem mandato vestro statim cum Lewelino principe Norwallie colloquium habui quem simul et plures de magnatibus suis vaide commotos inveni eo quod de dampnis multociens ut dicunt eis illatis nullas emendationes receperunt Et tamen ita cum illo locutus sum quod pacem terris vestris tenebit et a suis teneri faciet a predicta die dominica in unum mensem quare bene intelligo quod nuncii vestri qui iam ut audivi ad illum venerunt treugas capient usque ad aliquem terminum Et quia per litteras vestras mihi significastis quod nisi dicta causa esset mihi mandavissetis quod ad vos sine dilacione venirem hue audito et dictis terris vestris taliter assecuratis omittere nolui quin ad vos venirem et versus vos venio ad cicius quod potero Bene valeat et crescat semper excellencia vestra