Charter Document - 05630414
Charter Number: | 05630414 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1223 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino sancti Martini anno regni regis Henrici filii regis Iohannis viii [] inter Ranulfum comitem Cestrie petentem et W priorem de Kenillwurd tenentem [] de advocacione medietatis ecclesie de Stokes unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus prior recognovit advocacionem ipsi comiti et heredibus suis in perpetuum et predictus comes Ranulfus pro Deo et salute animarum antecessorum suorum dedit et concessit ipsi priori duas virgatas terre cum pertinenciis in Sheperung scilicet dimidiam virgatam terre cum pertinenciis quam Henricus Vivien tenuit et dimidiam virgatam cum pertinenciis quam Willelmus filius Willelmi tenuit et quartam partem unius virgate terre cum pertinenciis quam Ricardus molendarius tenuit et quartam partem unius virgate terre cum pertinenciis quam Robertus de Schulton tenuit et quartam partem unius virgate terre cum pertinenciis quam Reginaldus filius Roberti molendinarii tenuit et quartam partem unius virgate terre cum pertinenciis quam Ricardus filius Wydonis tenuit habendas et tenendas ipsi priori et successoribus suis et ecclesie sue de Kenillwurd de predicto comite Ranulfo et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servicio seculari et exactione