Charter Document - 05630395

Charter Document - 05630395


Charter Number: 05630395
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1217 - 1218
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ranulfus comes Cestrie et Lincolnie omnibus ad quos presens scriptum per venerit salutem Notum sit vobis me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Henrico de Aldithleghe totam terram de Cestresira quam tenet de domina Aenora de Maubanc habendam et tenendam sibi et heredibus suis libere et quiete sicut carta predicte domine Aenore de Maubanc quam inde habet testatur Ut hec autem mea concessio et confirmacio rata et stabilis permaneat eam presenti scripto et sigilli mei apposicione corroboravi Hiis testibus Philippo de Orrebi tunc iusticiario Cestrie Iohanne de Pratellis Normanno de Pantou Alvaredo de Suleyni Waltero de Daivilla Roberto fratre eius Thoma de Orrebi Roberto de Preus Liulfo de Twamlowe Ricardo de Kingeslegh Ricardo de Bresci Henrico de Blakenhall et aliis

Source (click image below to view full size)