Charter Document - 05630389

Charter Document - 05630389


Charter Number: 05630389
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1221 - 1226
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris hanc cartam inspecturis vel audituris Ranulfus comes Cestrie et Lincolnie salutem Noveritis me pro salute anime mee et antecessorum meorum dedisse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et monachis meis ordinis Cisterciensis apud Deulacresse Deo servientibus quatuor bovatas terre que vocatur Cockstuth cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus in bosco in plano in pratis in pasturis in stagnis in molendinis in moris et in mariscis in viis in semitis et in omnibus locis et cum omnibus aisiamentis que in predicta terra sunt vel fieri possunt libere et quiete et honorifice sicut liberam et puram elemosinam et sit predicta terra cum pertinentiis libera penitus ab omni seculari exactione et sit omnino extra forestam sicut aliqua elemosina esse potest liberior Et preterea dedi predictis monachis meis libertatem saline quam habent in Medio Wico ita quod sit libera a tolneto et ab omni servicio et exactione sicut aliqua salina liberior et melior esse poterit Hanc autem libertatem dedi dictis monachis meis in liberam et perpetuam elemosinam et ut hec mea donacio stabilis sit in perpetuum eam hac carta mea et sigilli mei impressione roboravi His testibus H abbate Cestrie Philippo de Orreby iusticiario meo Cestrie Rogero senescallo Cestrie Willelmo de Venables Guarino de Vernoun Rogero de Meinguarin Hugone dispensario Petro clerico domino comitis et multis aliis

Source (click image below to view full size)