Charter Document - 05630386
Charter Number: | 05630386 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1220 - 1223 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris hanc cartam inspecturis et audituris Ranulfus comes Cestrie et Lincolnie salutem Noveritis me pro salute anime mee et antecessorum meorum concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et monachis meis ordinis Cisterciensis apud Deulacresse Deo servientibus ecclesiam de Leech cum omnibus ad cam pertinentibus in puram et perpetuam elemosinam ita libere et quiete possidendam sicut aliqua elemosina liberius et melius conferri potest ita quod in ea vel in pertinenciis suis nihil retineo preter oraciones et clemosinas Hiis testibus H abbate Cestrie Philippo de Orreby tunc iusticiario Cestrie Rogero de Monte Alto senescallo Cestrie Willelmo de Venabulis Guarino de Vernun Rogero de Menilgarin Hugone dispensario magistro Hugone et multis aliis