Charter Document - 05630385
Charter Number: | 05630385 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1220 - 1222 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ranulfus comes Cestrie et Lincolnie omnibus presentibus et futuris presentem cartam inspecturis vel audituris salutem Sciatis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse abbati et conventui de Deulacres molendina de Lech et de Hulm cum pertinentiis in escambium de Ruhtonestede et omnium que habebant ex dono meo in Ledes et Bingleye et in terra que fuit Willelmi filii Drui in Lyndseya habenda et tenenda ipsis abbati et conventui in perpetuum cum tota sequela sua et cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis aDeo libere integre et quiete sicut ego et antecessores mei unquam liberius plenius et quietius habuimus Si quis autem de sequela predictorum molendinorum indebite se subtraxerit vel alibi molere presumpserit quam ad prefata molendina volo et firmiter precipio super forisfacturam meam quod ballivi mei eum compellant ad debitam sequelam in predictis molendinis faciendam Volo etiam quod homines mei de manerio de Lech faciant opera molendinorum et stagnorum sicut facere solebant Et ut hec mea donacio perpetue firmitatis robur obtineat illam presenti scripto et sigilli mei apposicione corroboravi His testibus Philippode Orreby tunc iusticiario Cestrie Galfrido de Dutton Herberto de Orreby Willelmo de Malopassu Willelmo de Meynigwaryn Ricardo de Sondbach Jocio capellano Ricardo de Arderne Symone clerico et multis aliis