Charter Document - 05630384
Charter Number: | 05630384 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quittance |
Date: | 1218 - 1229 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentem cartam inspecturis vel audituris Ranulfus comes Cestrie et Lincolnie salutem Noverit universitas vestra me dedisse et concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et monachis meis de Deulacresse quietanciam pannagii de omnibus propriis porcis suis per omnia nemora mea Volo igitur et precipio quod predicti monachi mei hanc libertatem habeant in puram et liberam et perpetuam elemosinam et ut hec mea donacio rata et inconcussa permaneat eam sigillo meo roboravi Hiis testibus Philippo de Orreby tunc iusticiario Cestrie Henrico de Aldithleghe Willelmo de Vernon Ricardo Fiton Hugone dispensatore Ioceram de Hellesby Ricardo de Kyngesleghe et multis aliis