Charter Document - 05630377

Charter Document - 05630377


Charter Number: 05630377
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1217 - 1218
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ranulphus comes Cestrie et Lincolnie constabulario suo et dapifero iusticiario vicecomiti baronibus et ceteris suis baillivis et omnibus hominibus suis Francis et Anglis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis quod abbatia mea de Deulacresse quam construxi et monachi mei qui ibidem sunt in mea sunt protectione et custodia et quod eisdem omnes homines et terras et possessiones quas nunc habent vel inposterum in toto comitatu Cestrie dono meo et hominum meorum vel aliis iustis modis adquirere possunt concedo et confirmo pro me et heredibus meis ita quod nec ego nec heredes mei in omnibus hominibus et terris dictorum monacorum meorum nunc perquisitis vel in posterum perquirendis aliquam vendicationem habere possumus sed in liberam puram et perpetuam elemosinam pacifice possideant Quare volo et firmiter precipio quod predictam abbatiam et homines suos et terras et omnia que ad eam pertinent manuteneatis et custodiatis et protegatis sicut res meas dominicas nullam eis iniuriam vel molestiam facientes vel ab aliquo fieri permittentes et sitis eis in auxilio ad manutenendum rectitudines suas quas habere debent ne pro defectu auxilii vel consilii rectitudines suas vel de rectis consuetudinibus suis aliquid amittant Et si quis eis vel hominibus aut rebus suis in aliquo forisfacere presumpserit sine dilatione plenariam iusticiam eis fieri faciatis Et sint quieti de siris et de hundredis ut nullus vicecomes eos implacitare presumat in hundredis et placitis et querelis et auxiliis et exercitu et consuetudinibus et omni terreno servitio et seculari exactione Et prohibeo ne ipsi vel homines sui ponantur in placitum de aliqua re supra decem libras foris facture nisi coram me vel capitali iusticiario meo Hiis testibus Philippo de Orrebi tunc iusticiario meo R de Monte Alto senescallo Willelmo de Venabulis H de Mascy Ricardo de Aldeford Roberto Patrie Warino de Vernun Petro clerico Ricardo Roudistorn clerico et multis aliis apud Cestriam me presente

Source (click image below to view full size)