Charter Document - 05630376

Charter Document - 05630376


Charter Number: 05630376
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1214 - 1216
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ranulfus comes Cestrie constabulario suo iusticiario vicecomiti et omnibus ballivis et hominibus suis salutem Sciatis quod abbatia mea de Deulacres quam ego fundavi et monachi eiusdem loci et homines sui et omnes terre et possessiones sue et omnia tenementa sua et hominum suorum in mea sunt manu et protectione et custodia Quare volo et precipio quod predictam abbatiam et homines suos et terra eorundem impetratas et impetrandas et omnia que ad eam pertinent manuteneatis custodiatis et protegatis sicut res meas proprias et dominicas Et sint quieti de syris et hundredis placitis et querelis tallagiis passagiis pontagiis multuris in omnibus molendinis meis pannagio in omnibus nemoribus meis sallinis muragiis tolnetis et omnibus auxiliis misionibus seu posicionibus consuetudinibus et demandis que aliquo casu ab eis seu hominibus suis a quibuscumque imposterum exigi poterunt pro terris impetratis vel etiam impetrandis In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Thoma dispensatore et Roberto fratre eius Roberto de Coudray Alfredo de Suleni Iohanne de Erderne Roberto de Dayvile Hugone de Paschi Petro et Ricardo de Kegworth clericis et aliis

Source (click image below to view full size)