Charter Document - 05630375

Charter Document - 05630375


Charter Number: 05630375
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1214 - 1216
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ranulfus comes Cestrie constabulario suo dapifero iusticiario vicecomiti baronibus et omnibus ballivis et hominibus suis Francis et Anglis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis quod abbatia de Deulacresse et monachi eiusdem loci et homines sui et omnes terre et possessiones sue sunt in mea manu et custodia et protectione Quare volo et firmiter precipio quod predictam abbatiam et homines suos et terras et omnia que ad eam pertinent manuteneatis et custodiatis et protegatis sicut res meas dominicas nullam eis iniuriam vel contumeliam facientes vel ab aliquo fieri permittentes et sitis eis in auxilio ad manutenendum rectitudines suas quas habere debent ne pro defectu auxilii et consilii aliquid de rectitudinibus vel rectis consuetudinibus suis amittant Et si quis eis vel hominibus aut rebus suis in aliquo forisfacere presumpserit sine dilatione plenariam iusticiam eis fieri faciatis Et sint quieti de syris et hundredis et placitis et querelis et auxiliis et consuetudinibus et omni terreno servitio et seculari exactione Et prohibeo ne ipsi vel homines sui ponantur in placitum de ulla re nisi coram me vel coram capitali iusticia mea supra decem libras foris facture Hiis testibus Thoma dispensatore et Roberto fratre eius Roberto de Coudray Alfredo de Suleni Iohanne de Erderne Roberto de Daiville Hugone de Paschi et multis aliis

Source (click image below to view full size)