Charter Document - 05630355

Charter Document - 05630355


Charter Number: 05630355
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes tam futuri quam presentes quod hec est conventio facta inter Ranulphum comitem Cestrie et Robertum de Lecheburun scilicet quod predictus Robertus pro centum et decem marcis argenti de quibus dictus comes eum adquietavit versus IuDeos Lincolnie tradidit predicto comiti totas terras suas de Retheby et de Halingtona cum omnibus redditibus earundem terrarum tam in hominibus quam in terris et cum omnibus pertinenciis suis in villa et extra villam habendas et tenendas ab invencione sancte crucis proxima postquam Henricus filius domini Iohannis regis Anglie natus fuit apud Wintoniam usque in viginti annos completos salvo servicio Thome Manselli scilicet unam marcam argenti per annum Et si contigat ecclesiam de Rethebi vacare infra dictos viginti annos dictus comes eam dabit cui eam dare voluerit salva donacione eiusdem ecclesie predicto Roberto et heredibus suis post predictum terminum completum Et predictus Robertus et heredes sui has dictas terras warantizabimus predicto comiti et heredibus suis vel cui eas assignare voluerit de dote et de omnibus aliis rebus usque ad terminum predictum Si vero IuDeus aliquis aut Christianus debita petierit a predicto Roberto vel heredibus suis infra dictum terminum ipse Robertus et heredes sui super alias terras suas capient ea reddenda ut nulla districtio propter hoc fiat super terras predictas quas dictus Robertus tradidit predicto comiti Completo autem termino viginti annorum predicte terre ad predictum Robertum et ad heredes suos revertentur quiete de predicto comite et heredibus suis Et ut hec convencio firmiter et legaliter teneatur et observetur ego Robertus de Lecheburun eam presenti scripto et sigilli mei apposicione confirmavi Hiis testibus Gisleberto de Beningwurthe Gaufrido de Saucensemara Philippo de Orreby Iordano de Brakenberga Henrico de Aldithelega Waltero de Daivilla Waltero de Coventreia Helya pincerna Hugone de Sais Stephano de Segrava Willelmo filio Warini et multis aliis apud Lincolniam

Source (click image below to view full size)