Charter Document - 05630327
Charter Number: | 05630327 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1207 - 1217 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ranulfus comes Cestrie salutem Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu concessisse et presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie et commune canonicorum Lincolniensis ecclesie donationem quam Adam de Suleni dedit eidem commune in liberam et puram et perpetuam elemosinam scilicet totam terram quam Widfare tenuit in Swabi et in territorio eiusdem ville cum pertinentiis et quoddam pratum in pratis de Hotoft videlicet Northdaile quod iacet inter pratum monachorum de Parco Lude et pratum Rogeri de Farlestorpe et toftum quod fuit Alani filii Auch apud Havedich et pasturam ad centum oves in pastura de Hotoft Quare volumus et firmiter precipimus quod predicti canonici prenominatas terras cum omnibus pertinentiis suis bene et in pace et honorifice habeant et teneant in puram et perpetuam elemosinam liberam solutam et quietam ab omni seculari servitio et exactione Ut autem hec nostra concessio et confirmatio futuris temporibus perpetuam obtineant firmitatem eas presenti scripto et sigilli nostri appositione corroboravimus Hiis testibus Philippo iusticiario nostro Waltero de Coventreia senescallo nostro