Charter Document - 05630323

Charter Document - 05630323


Charter Number: 05630323
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Licence
Date: 1200 - 1217
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes ad quos presentes littere pervenerint quod ego Ranulfus comes Cestrie licenciam specialem et generalem dedi et concessi monachis de Cumba quod ipsi sine contradictione mei heredum vel successorum meorum licite valeant terras et redditus in Coventre et in omni terra potestatis mee sibi appropriare et in perpetuum pacifice possidere Pro quibus terris et redditibus sic sibi appropriatis et in posterum appropriandis renuncio pro me heredibus et successoribus meis curie sectam hominum scutagium equorum tolnetum et omne servicium seculare Quare volo et precipio omnibus hominibus et ballivis meis q[uod monachos predictos] et eorum servientes in nullo de predictis serviciis molestant vel gravent seu fieri permittant sed eosdem et eorum omnia catalla ac [tenementa] protegant manuteneant et defendant

Source (click image below to view full size)