Charter Document - 05630318

Charter Document - 05630318


Charter Number: 05630318
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1200
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes ad quos presentes littere pervenerint quod contentio que fuit inter R comitem Cestrie et Willelmum de Filgeriis super maritagio Clemencie de Filgeriis uxoris predicti comitis et proneptis predicti Willelmi hoc modo pacificata est scilicet quod predictus Willelmus reddidit Gaufrido de Filgeriis pronepoti suo ad dandum in maritagio cum Clemencia sorore sua predicto comiti totam terram quam Radulfus de Filgeriis habuit in valle Moretonii et sicut de ea seisitus fuit anno et die quo eam dedit Alano de Dinan in maritagio cum predicta Clemencia excepto dominio abbatie Savingneii et exceptis lx solidis Andegavensium quod idem Radulfus dedit Aeline nepti sue que est monialis apud Moretonium habendos quamdiu ipsa vixerit per manum servientis de Romeingneio et post decessum ipsius monialis revertentur predicte C et heredibus suis Et preterea dabit predictus W predicto comiti centum libras Andegavensium annuatim a natali domini quod est anno verbi incarnati millesimo ducentesimo primo usque ad quinque annos in nativitate sancti Iohannis Baptiste solvendas Preterea concessit predictus W predicto comiti unum maritagium in denariis par taillie de Augusto habendum per totam terram Filgeriarum excepta villa Filgeriarum que combusta erat Inter predictum vero W de Filgeriis et Gaufridum pronepotem suum hec est conventio per consilium amicorum eiusdem G facta videlicet quod predictus W totam terram de Filgeriis sicut Radulfus de Filgeriis eam illi commisit fideliter custodiendam tenebit a predicto natali usque in quinque annos Et si quis ei super hoc contraire aut eum vexare voluerit predictus comes et Willelmus de Humetis et alii amici Gaufridi et homines terre Filgeriarum qui hanc conventionem fideliter tenendam iuraverunt predicto W erunt auxillantes et consulentes pro posse suo Completis autem quinque annis predictis prefatus W reddet predicto G pronepoti suo totam terram Filgeriarum sine contradictione sicut Radulfus de Filgeriis eam illi commisit custodiendam fideliter Quam cum reddiderit idem G quando a predicto W requisitus fuerit de iure suo terre Filgeriarum per consilium amicorum utriusque partis et hominum terre Filgeriarum illi faciet quod facere debebit Et si per consilium amicorum suorum et hominum terre inter se concordari non poterint per judicium curie domini Britannie sine dilatione illi faciet quod facere debebit Et si alteruter illorum contra hoc venire voluerit tam homines terre Filgeriarum quam amici utriusque partis auxillantes erunt illi qui hanc conventionem tenere voluerit et nocentes ei qui eam tenere recusaverit Si autem contigerit C uxorem predicti comitis decedere infra quinque annos predictos ipse comes dicto Willelmo de Filgeriis terram de valle Moretonii quiete reddet si de predicta C heredem non habuerit Et si Galfridus de Filgeriis infra predictos quinque annos decesserit idem Willelmus terram Filgeriarum integre et sine contradictione aliqua et absque termino Clemencie et [sponse ej]us reddet et ipsa C et sponsus eius tenebunt predicto Willelmo conventionem quam G de Filgeriis et amici sui ei tenere debebant Amplius Willelmus [de Filgeriis de omni]bus quoscumque posuerit in castello Filgeriarum infra quinque annos iurare faciet quod si ipsum in fata quiescere contigerit ipsi [omnes remanebu]nt Gaufrido de Filgeriis vel predicte C sorori sue si ipsa ei superstes fuerit Et in hac conventione remanserunt [W de Filgeriis predicto] maneria in Anglia scilicet Tuiford et Westkintona que Radulfus de Filgeriis frater eius illi dedit pro homagio suo et ser[vicio sicut carte dicti R]adulfi legitime testantur Et insuper eidem Willelmo remanet manerium de Belingtona quod fuit maritagium [matris sue et eum] contingit iure hereditario ex parte matris sue Has conventiones fecit Willelmus de Filgeriis ad scaccarium apud [Cadomum cum Ranulfo comite Cestrie] et C uxore eius et cum Willelmo de Humetis quem idem comes et C uxor sua loco suo assignaverunt [spondentes se quicquid ipse] super hoc ageret ratum habituri in presencia Samsonis abbatis Cadomi et Hugonis de Chancumb et Guiterii de Mota et decani sancti Iuliani tunc iusticiariorum domini regis Has conven[tiones in perpetuum tenendas iuraverunt] tam predictus comes Cestrie quam Willelmus de Filgeriis et ex parte comitis iuraverunt isti Hugo [de Colonciis Ranulfus] de Praeriis Petrus de sancto Hilario Petrus Roaud Ex parte Willelmi de Filgeriis iurave[runt isti Guido de Lav]al Herveius de Vitreio Gaufridus de sancto Bricio Willelmus de sancto Bricio et hoc ipsum iu[raverunt et] Ricardus de Fontenai Ut autem hec conventiones firme et inconcusse permaneant [presentes littere sunt impressione] sigillorum comitis Cestrie et conestabularii Normannie et Willelmi de Filgeriis et Alani filii comitis et Guidonis de Laval confirmate Actum est autem hoc nonis Octobris anno incarnationis domini MCC

Source (click image below to view full size)