Charter Document - 05630300

Charter Document - 05630300


Charter Number: 05630300
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198 - 1206
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint Ranulfus comes Cestrie salutem Noverit universitas vestra me pro Dei amore et pro salute anime mee et animarum antecessorum meorum et successorum meorum concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et sancte Marie et sancto Wilfrido et canonicis regularibus in ecclesia de Modberlega Deo servientibus omnes donationes quas Patricius de Modberlega eis fecit aut eis in posterum facturus est tam in ecclesia de Modberlega quam in terris et salinis et in omnibus aliis rebus et terram de Tattona quam Ricardus filius Guarnerii eis dedit et omnia alia que a predicto Patricio vel a quocumque alio eis collata sunt vel in posterum conferenda habenda et tenenda predictis canonicis in puram elemosinam et perpetuam sicut rationabiles carte donatorum testabunt Suscepi etiam predictos canonicos in protectione mea et custodia et homines et possessiones eorum et prohibeo super forisfacturam meam x librarum ne aliquis eos iniuste vexare aut molestare presumat Hiis testibus Radulfo de Mesnilwarin Liulpho de Tuamlawa Patricio de Modberlega Petro clerico Willelmo de Tabbelega et Roberto et Willelmo eius fratribus Alexandra filio Radulfi Roberto filio Picoti Willelmo et Roberto filiis Arnow Radulfo Sarraceno Symone filio Alani et multis aliis apud Cestriam

Source (click image below to view full size)