Charter Document - 05630283

Charter Document - 05630283


Charter Number: 05630283
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1208 - 1216
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ranulfus comes Cestrie constabulario dapifero iusticiario vicecomiti et omnibus baronibus suis ministris et ballivis et omnibus suis hominibus presentibus et futuris presentem cartam meam inspecturis et audituris salutem Sciatis me concessisse et presenti carta mea confirmasse Patricio clerico meo filio Petri clerici mei et Ranulfo filio suo filiolo meo et universis aliis omnes donationes et concessiones quas ipse Petrus eis fecerit de terris et laicis redditibus omnibus que in terra mea adeptus est de cuiuscumque dono sint habendas et tenendas illis et eorum heredibus vel quibus ea dederint et assignaverint aDeo libere et quiete sicut carta Petri et carte illorum de quorum dono eas habent testificantur Precipio quoque omnibus ballivis ministris et fidelibus meis ut illos et suos et omnia sua protegant et manuteneant custodiant et defendant sicut illos quos specialiter in custodia mea et protectione suscepi et prohibeo super forisfacturam meam decem librarum ne eis sive suis molestias aut gravamina faciatis aut ab aliquo fieri permittatis Hiis testibus Rogero de Monte Alto dapifero meo Philippo de Orreby tunc iusticiario meo Warino de Vernun Willelmo de Venables Roberto Patrie Hamone de Mascy Henrico de Aldithlea Henrico dispensario Hugone et Galfrido de Dutton Willelmo de Haselwell Lidulfo de Twamlowe Davide de Malopassu Hugone de Pascy Ioceramo de Hellesby Ricardo de Kingeslegh Henrico de Kagwurth Ricardo de Bresci Thoma clerico meo Ricardo de Perpunt tunc vicecomite Cestrescire Ricardo de Roudestorne et multis aliis

Source (click image below to view full size)