Charter Document - 05630282

Charter Document - 05630282


Charter Number: 05630282
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1208 - 1213
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rannulfus comes Cestrie constabulario dapifero iusticiario vic[ecomiti] baronibus ministris et ballivis et omnibus hominibus et amicis suis presentibus et futuris presentem cartam inspecturis et audituris salutem Sciatis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse dilecto et fideli meo Petro clerico et heredibus suis terras illas in civitate Cestrie quas adeptus est scilicet totam terram iacentem a terra que fuit Agnetis filie Radulfi Outhecarle quam Iohannes Gunnde in uxorem duxit in vico castelli Cestrie in longtitudine usque ad magnum cheminum versus pontem Cestrie iuxta quem domus sua lapidea sita est quandam etiam partem terre quam prefatus Petrus emit de predictis Iohanne et Agnete et vigullum quod emit de Philippo filio Willelmi filii Gillenore super vicum de Cupinelane terram quoque quam emit de Willelmo Unred ubi herbarium suum factum fuit terram etiam quam Hugo Panteri ei me presente dedit sicut carta quam de predicto Hugone habet testatur scilicet totam terram iacentem a vico castelli Cestrie in latitudine usque ad terram que fuit Marie Druerie Liceat vero illi et heredibus sive successoribus suis cum voluerint gradus facere versus predictum cheminum ad ingressum habendum in domum lapideam Concedo etiam illi et successoribus suis quendam furnum in predicta terra ad furnagium capiendum et quietanciam mouture in molendinis meis Cestrie ad usus suos proprios et familie sue in cuiuscumque manu fuerint et illi et successoribus et hominibus suis omnibus in predictis terris ementibus aut vendentibus libertatem tolneti per aquas et per totam terram meam infra civitatem Cestrie et extra de omnibus que emerint aut vendiderint et maxime de sale emendo in wicis meis et quietanciam de auxiliis dandis Dedi quoque et concessi prefato Petro et heredibus suis sive successoribus suis curiam suam liberam de omnibus placitis et querelis nisi de placitis gladio meo pertinentibus de quibus coram me vel coram capitali iusticiario meo respondebunt ita quod de nullo placito respondebit neque vicecomiti meo neque alicui ballivorum meorum nisi coram me vel capitali iusticiario meo sicut predictum est Do etiam illis et concedo quietanciam secte portmoti mei et iudicis inveniendi ad portmotum meum Cestrie et vigilie faciende et hospicii alicui inveniendi et Robertum generum Marie et Gilebertum de Oneston et Simonem fratrem suum et Alanum Ulem cum omnibus eorum sequelis Omnia vero predicta cum omnibus suis pertinentiis dedi et concessi et presenti carta mea confirmavi predicto Petro et heredibus suis sive successoribus suis habenda et tenenda de me et heredibus meis libere quiete plene et pacifice reddendo mihi et heredibus meis annuatim ad cameram meam Cestrie duos denarios in nativitate sancti Iohannis Baptiste pro omnibus servitiis et exactionibus universis mihi et heredibus meis pertinentibus Et prohibeo super forisfacturam meam decem librarum ne aliquis eos de aliqua predictarum libertatum sive concessionum disturbare aut vexare presumat Hiis testibus Rogero de Montealto dapifero meo Philippo de Orrebi tunc iusticiario meo Warino de Vernun Willelmo de Venables Hamone de Mascy Roberto Patrie Ricardo de Aldeford Henrico de Aldethlea Waltero de Daivilla Hugone et Galfrido de Dutton Iohanne de Pratellis Henrico dispensario Alexandra filio Radulfi David de Malopassu Willelmo de Haselewelle Ricardo de Perpunt Thoma camerario meo Roberto et Willelmo filiis Arewey Radulfo Saracen Roberto Brasseley de Oxton Thoma de Melsonesbi clerico meo Ricardo de Roudestorn magistro Hugone et aliis

Source (click image below to view full size)