Charter Document - 05630272
Charter Number: | 05630272 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1194 - 1203 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam futuris quam presentibus Ranulphus comes Cestrie salutem Sciatis me concessisse et presenti carta mea confirmasse excambium quod domina Berta comitissa mater mea dedit ecclesie sancte Trinitatis de Rapandune et canonicis ibidem Deo servientibus scilicet culturam desuper domum Sercehaie ubi quarrera est in excambium terre de [] et tunc inter cheminum et [] que descendit de Herteshorn exceptis curia et clauso capelle sancti Thome que remanent predictis canonicis et de alneto sicut carta domine matris mee testatur Hiis testibus Radulfo de Maisnilwarin Simone Toschet Petro Ruaud Thoma dispensatore Warino de Vernon Roberto Lancelin et R Lancelin filio eius Rogero de Camville Fulcone filio Warini Petro clerico Thoma clerico et multis aliis