Charter Document - 05630251

Charter Document - 05630251


Charter Number: 05630251
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1190 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus fidelibus notum sit huiusmodi conventionem inter abbatem Troarni et Berteleiam relictam comitis Cestrensis esse factam Abbas et monachi facient vivarium et molendinum in divisione nemoris sui et nemoris comitisse hoc modo quod monachi facient molendinum et vivarium totum de expensa sua et quicquid inde fructus provenit tamdiu monachi accipient donec comitissa vel heredes sui medietatem expensarum eis restituant Restituta autem expensa in vivario utrique pari iure participabunt et scriptum suum invicem alter alteri restituet Teste Rannulfo de Prateriis Philippo fratre suo Hascuillo filio Rannulfi Willelmo de Escafou Willelmo Barba Aprilis clerico comitisse

Source (click image below to view full size)