Charter Document - 05630248
Charter Number: | 05630248 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1208 - 1213 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R comes Cestrie omnibus presentibus et futuris salutem Sciatis me concessisse et confirmasse Radulfo abbati et monachis de Pultona donum quod Ricardus de Aldeford fecit eisdem de villa sua de Biveleia cum omnibus pertinenciis suis habendam et tenendam libere et quiete sicut liberam elemosinam sicut carta ipsius R quam dicti abas et monachi habent testatur Et quia volo quod dicta donacio sit stabilis in perpetuum eam presenti scripto et sigilli mei inpressione roboravi Testibus H abbate Cestrie A abbate de Basigwerc P de Orrebi iusticiario Cestrie Gualtero de Daivilla Stephano de Segrave Aluredo de Suligni magistro Hugone et multis aliis