Charter Document - 05630243

Charter Document - 05630243


Charter Number: 05630243
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Letter
Date: 1190 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Reverendo et karissimo patri in Christo dilecto [Ricardo] Londoniensi episcopo Rannulfus comes Cestrie salutem et debitam et devotam subiectionem Paternitati vestre de qua plene confido preces porrigo affectuosas pro dilectis meis canonicis Fulgeriensibus quanta possum rogans instancia quod divine pietatis intuitu et mee peticionis interventu predictos canonicos iuvetis et promoveatis ad habendum ecclesiam de Cestrehunt quam comites Britannie predecessores mei eis dederunt et cartis suis confirmaverunt sicut vobis satis notum est Et ipsos canonicos pro Dei amore a iure suo nullo modo prolongare aut disturbare velitis sed vestri gratia ipsos in possessionem eiusdem ecclesie mittatis vel pensionem eis reddi faciatis a magistro Osberto qui illam possidet Et tantum super hoc si placet faciatis quod me vobis et omnibus vestris obnoxium et devotum habeatis ad omnia que pro vobis facere potero Et sciatis quod postquam egrotavi sigillum meum penes me non habui et iDeo has litteras vobis destino sub sigillo domine matris mee Teste me ipso apud Martilli

Source (click image below to view full size)