Charter Document - 05630241
Charter Number: | 05630241 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1230 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ranulphus comes Cestrie et Lincolnie constabulario suo et dapifero et baronibus suis iusticiario suo et ministris suis et omnibus hominibus suis Francis et Anglis tam minoribus quam maioribus salutem in domino Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Ranulphus comes Cestrie pro redempcione et salvacione anime mee et animarum omnium liberorum meorum et omnium antecessorum et successorum meorum concessi libertates et confirmo omnes terras et tenuras ac etiam libertates cum omnibus pertinentiis suis que et quas lictus Hugo Malbank et Willelmus filius eius eis dederunt et per cartas eorum eis confirmaverunt infra dominium meum Cestrisire et nominatim locum ilium qui vocatur Cumbermare ubi dicta abbatia constructa est cum omnibus pertinentiis suis per bundas et divisas sicut in carta Hugonis plenius continetur et etiam manerium de Wivelescle cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et pertinentiis suis et ecclesias de Actona cum capellis suis videlicet Wico Malbano et Wrennebury et Munshulle cum communa bosci et cum omnibus pertinentiis suis Et habeant et teneant omnia predicta in omnibus et singulis rebus per bundas et divisas libere et quiete et ab omni seculari exactione sicut in cartis predicti Hugonis et Willelmi Malbank quas dicti monachi inde habent plenius testantur Concedo etiam dictis monachis et eorum successoribus quod habeant liberam curiam et tholneum et assisam panis et cervisie et uthesium et blodwite et catalla felonum foris facturas et felonias et omnes mensuras et omnimoda amerciamenta et emendas de omnimodis transgressionibus hominum et tenencium ipsorum vel aliorumcumque existencium infra terras vel limites seu bundas ipsorum monachorum nostrorum infra dominium meum Cestrisire et habeant in predicto manerio furcas et infangenthef et utfangenthef in manerio predicto inperpetuum Concedo etiam et confirmo pro me et heredibus meis dictis monachis et eorum successoribus et hominibus ac tenentibus ipsorum tam infra villam Cestrie quam extra infra dominium meum Cestrisire quietanciam de omni tholneo et de servientibus meis pascendis et de sectis comitatus et hundredorum placitis et querelis muragiis et pavagiis passagiis et pontagiis et de omni tholneo et operacionibus et de scutagiis et de opere parci et custodia castelli et de omni opere et genere servicii cum omnibus libertatibus suis in hominibus et terris in bosco et plano in pratis et pascuis in viis et semitis in burgis in aquis in molendinis in piscariis et in omnibus locis cum libertatibus et liberis consuetudinibus suis Et prohibeo pro me et heredibus meis quod dicti monachi mei vel ipsorum successores aut homines seu tenentes ipsorum ponantur in placito de ulla re extra curiam dictorum monachorum nisi tantum coram me aut capitali iusticiario meo Similiter concedo pro me et heredibus meis eisdem monachis et eorum successoribus quod nullus escaetor vel vicecomes nec aliquis ballivus seu minister Cestrisire ingrediatur manerium ipsorum de Wivelescle vel alias terras infra limites seu bundas dictorum monachorum aliquo modo ad vexandum causa vacacionis monasterii vel ad distringendum seu gravandum ipsos monachos meos aut homines seu tenentes ipsorum sine speciali waranto meo vel capitalis iusticiarii mei et hoc facient cum ballivo predictorum monachorum meorum super forisfacturam meam decem librarum ad levandum nobis et heredibus nostris quocienscumque fecerint in contrarium quia volo ex corde et animo quod monachi mei et eorum successores habeant et teneant omnia predicta in liberam puram et perpetuam elemosinam eternaliter Hiis testibus Willelmo constabulario Roberto dapifero Philippo de Horreby Thoma dispensatore Thoma filio eius Ricardo Peysin Reginaldo filio Erchebaldi Liulfo de Twanlawe Rogero Putrel Herberto de Horreby et multis qui hoc audierunt et viderunt apud Cestriam anno domini MCC tricesimo