Charter Document - 05630231

Charter Document - 05630231


Charter Number: 05630231
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Licence
Date: 1208 - 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R comes Cestrie omnibus presentibus et futuris ad quos presens carta pervenerit salutem Sciatis me concessisse et dedisse et hac carta mea confirmasse dilecto et fideli meo Hugoni abbati Cestrie et monachis meis ibidem deo servientibus licenciam extendendi edificia que vel ipsi vel alii per ipsos posuerint in terra sua que iacet vicina terre Philippi de Orreby ante portam cimiterii sancte Werburge iuxta fabricas in antea usque ad viam preiacentes sicut domus dicti Philippi de Orrebi in terra vicina extense sunt Concedo etiam eisdem quod dicta terra cum habitantibus in ea sit quieta de vigiliis et theolonio et capcione cervisie ad opus meum vel ballivorum meorum et ab omni consuetudine Et prohibeo super foris facturam meam decem librarum ne quis ipsos inde impediat vel ipsis aut suis inde iniuriam faciat aut gravamen Testibus Philippo de Orreby tunc iusticiario Cestrie Petro clerico H de Aldidelee Thoma Henrico dispensariis David de Malo Passu Willelmo de Venables Iohanne de Sancta Maria magistro Hugone de Cestria et aliis multis

Source (click image below to view full size)