Charter Document - 05630229
Charter Number: | 05630229 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1194 - 1202 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Rannulfus comes Cestrie salutem in domino Noverit universitas vestra me ratam habere donationem ab Hugone comite Cestrie patre meo factam deo et sancte Werburge de Cestria et monachis ibidem deo servientibus super ecclesia de Prestebirie cum omnibus eius pertinentiis in liberam et puram et perpetuam elemosinam illis concessa sicut carta patris mei quam ipsi inde habent testatur quam mihi oblatam presente corpore patris mei meminet me in ratihabitionem super altare sancte Werburge posuisse Et in huius confirmationis testimonium predictam donationem presenti scripto et sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Philippo de Orrebi Henrico de Aldidele Waltero de Daivilla Iohanne de Pratcllis Roberto de Daivilla Thoma de Pleseleia Thoma pincerna Geroldo hostiario Hugone de Pasci et multis aliis apud Waltonam