Charter Document - 05630228

Charter Document - 05630228


Charter Number: 05630228
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191 - 1194
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rannulfus comes Cestrie omnibus tam futuris quam presentibus salutem Notum sit vobis me concessisse et presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam deo et ecclesie sancte Werburge in Cestria et monachis ibidem deo servientibus dimidiam salinam in Norwicho que adiacet Wittonie quam Willelmus de Venables eis dedit liberam et quietam ab omni terreno servicio sicut carta predicti Willelmi testatur Quare volo et firmiter precipio quod predicti monachi predictam salinam in perpetuum habeant et teneant sicut liberam elemosinam absque omni vexatione et exactione et servicio seculari Hiis testibus Rogero constabulario Cestrie Radulfo de Monte Alto senescallo Cestrie Radulfo de Mesnilwarin Roberto filio Picoti Willelmo de Verdun Petro clerico Avveredo de Oreng[is] Roberto et Radulfo Sarracenis magistro Hugone Thoma clerico presencium scriptore et multis aliis apud Cestriam

Source (click image below to view full size)