Charter Document - 05630226

Charter Document - 05630226


Charter Number: 05630226
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1229 - 1232
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris Rannulfus comes Cestrie et Lincolnie salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum sanctimoniales Cestrie iniuste erant vexate super advocacione capelle sue de Buddeworth que Robertus Grosvenor dicens illam ad se pertinere que ad me et antecessores meos omni tempore pertinebat et dicte moniales ipsam capellam una cum sua matrice ecclesia de Oura ex donacione patris mei H comitis et concessione mea et confirmacione in puram elemosinam habebant feci ilium coram me apparere et rei veritate inde inquisita et cognita procedens coram me et baronibus meis et tota curia mea totam suam clamacionem inde habitam sepedictis monialibus concessit et quietam clamavit inperpetuum Huius autem concessionis et quiete clamacionis sunt testes in primis ego ipse R comes Cestrie et Lincolnie Iohannes constabularius Rogerus dapifer Willelmus de Vernoun tunc iusticiarius Philippus de Orreby Warinus de Vernun Willelmus de Seulant Hamondus de Mascy Willelmus filius David et tota curia mea

Source (click image below to view full size)