Charter Document - 05630206
Charter Number: | 05630206 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1188 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ranulfus dux Britannie comes Cestrie et Richmondie constabulario suo dapifero iusticiario vicecom[iti] barronibus ballivis ministris suis et hominibus universis Francis et Anglis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis me concessisse et presenti carta mea confirmasse deo et monachis de Bordesea Cumbe cum omnibus eius pertinentiis pro salute anime mee et antecessorum meorum omnino libere et quiete et plenarie in puram et perpetuam elemosinam secundum quod testantur carte antecessorum meorum Testibus Bertrada comitissa Cestrie Iohanne constabulario Radulfo seneschallo de Monte Alto Iohanne de Salignio Radulfo de Mesnilwarin Ranulfo de Praers Gaufrido de Buxerea Henrico et Stephano de Longo Campo Avuredo de Salignio et aliis quam pluribus apud Coventriam