Charter Document - 05630202

Charter Document - 05630202


Charter Number: 05630202
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1181 - 1183
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus [] universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint salutem [] Nos dilectis in Christo filiabus monialibus de Westwude divino ibidem servicio mancipatis omnes possessiones quas ex donatione virorum aut mulierum nobilium vel aliis iustis titulis rationabiliter sunt adepte nostri scripti auctoritate duximus confirmare specialiter autem possessiones subscriptis nominibus designatas super quibus cartas et instrumenta donatorum contrectavimus et oculis propriis inspeximus [] Ex donatione comitis Ranulfi Cestrie singulis annis xl solidos in elemosinam []

Source (click image below to view full size)