Charter Document - 05630182
Charter Number: | 05630182 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo comes Cestrie constabulario suo dapifero omnibus baronibus suis omnibus hominibus suis Francis et Anglicis tam futuris quam presentibus salutem Concedo sanctimonialibus de Bolintona stagnum meum de Dunintona firmum terre mee sicut fuit tempore Henrici regis in perpetuam elemosinam pro anima mea et patris mei et meorum antecessorum Et precipio omnibus hominibus meis quod habeant meam firmam pacem ita quod nullus inde predictis sanctimonialibus iniuriam vel contumeliam faciat Testibus Roberto dapifero de Monte Alto Filippo de Kima Simone filio Osberti Willelmo Patrie Radulpho filio Warned Rogero de Maletot Iohanne priore de Trenteham Orm eius canonico Rogero monacho de Hambi Willelmo clerico comitis qui hanc cartam scripsit apud Beltesfort et multis aliis