Charter Document - 05630166
Charter Number: | 05630166 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Writ |
Date: | 1162 - 1173 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H comes Cestrie omnibus prepositis et ballivis suis de soka de Beltisforda salutem Precipio vobis quod faciatis habere abbatie de sancto Nicholao de Spaldingis decimas suas de omnibus terris illis de quibus illas habeant tempore Ranulphi comitis avi mei et Lucie comitisse et recipiant ad hostia horreorum sicut tunc temporis recipere solebant Et tantum faciatis ut inde amplius clamium non audiam Testibus Galfrido de Cestria Philippo de Kima Roberto filio Waited et aliis