Charter Document - 05630157

Charter Document - 05630157


Charter Number: 05630157
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1162 - 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hugo comes Cestrie episcopo Cestrensi et constabulario suo et dapifero suo et vicecomiti et ballivis et omnibus baronibus et omnibus hominibus suis Francis et Anglis tam futuris quam presentibus salutem Scitote quod concedo et carta mea confirmo donacionem illam quam Ranulfus comes Cestrie pater meus concessit et carta sua liberam fecit scilicet dimidiam partem de Pultona quam Robertus pincerna eius fecit deo et ecclesie sancte Marie de Combremara ad abbatiam de ordine suo ibidem construendam Hanc vero eandem donacionem scilicet dimidiam partem de Pultona cum omnibus pertinentiis suis ad eam iuste pertinentibus volo et firmiter precipio ut ipsa abbatia de Pultona et abbas et conventus eiusdem ecclesie in perpetuam elemosinam possidendam libere quiete et iuste ab omni servicio seculari habeant et teneant pro salute anime mee et predecessorum meorum in villa et extra in bosco et plano in pratis et pasturis in piscariis et aquis et molendinis et in omnibus aliis commoditatibus que in eadem terra fieri poterunt Et precipio atque prohibeo ne aliquis eis amodo ullam molestiam faciat neque disturbet super meam foris facturam Testibus Roberto dapifero et Aluredo de Cumbrai et Willelmo filio Otueri et Gileberto filio Pichot et Roberto filio Hugonis et Hugone filio Oliveri et Hugone sacerdote de Dodlestun et Geraldino et Willelmo clerico de Aldefordia et Simundo de Bedfordia Apud Cestriam

Source (click image below to view full size)