Charter Document - 05630151

Charter Document - 05630151


Charter Number: 05630151
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1162 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hugo comes Cestrie constabulario et dapifero suo iusticiario vicecomitibus baronibus ballidis et ministris suis et omnibus hominibus suis clericis et laicis tam futuris quam presentibus salutem Notum sit omnibus me dedisse et in perpetuam elemosinam confirmasse pro anima Ranulfi comitis patris mei et pro salute anime mee deo et ecclesie omnium sanctorum de Trentham et canonicis ibidem deo servientibus unam naviculam in Dee ad piscandum subtus et superius pontem cum omni genere retis scilicet cum flotnet et stalnet et dreynet Hanc naviculam liberam et cum omni libertate et adquietacione tenendam in perpetuum do et confirmo ecclesie de Trentham et precipio ut omnino quiete teneat Ego enim warantizo naviculam ad sustentamentum canonicorum et volo et precipio ut nullus meorum in aliquo impediat aut disturbet canonicos de hac elemosina sicut diligant anime mee salutem Huius rei sunt testes Robertus de Monte Alto Randulfus de Belmis Willelmus filius Otueri Rogerus de Mainilwarin Radulfus filius Warneri Gilbertus filius Picot Toraldus Robertus filius Gilberti Bertram camerarius Rogerus camerarius Robertus Fot vicecomes qui suo tempore clamavit quietam naviculam ab omni consuetudine et multi alii apud Cestriam

Source (click image below to view full size)