Charter Document - 05630148

Charter Document - 05630148


Charter Number: 05630148
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1162 - 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Episcopis abbatibus archidiaconis decanis omnibusque sancte dei ecclesie filiis Hugo comes Cestrie salutem in Christo Sciatis me concessisse et presenti carta in perpetuam elemosinam confirmasse deo et monachis de Bordleia Cumbe cum omnibus eius pertinentiis ea conditione ut apud Bordeleam sustineantur vi monachi in perpetuum pro salute anime mee et anime Ranulfi comitis patris mei et anime Roberti comitis Glocestrie avi mei et anime matris mee et animarum omnium antecessorum nostrorum libere et quiete et plenarie sicut unquam aliqua elemosina liberius potest dari in bosco in plano in aquis in molendinis in viis in semitis in pratis in pascuis in pasturis et omnibus locis cum omnibus libertatibus que eidem terre pertinent Testibus Ricardo filio comitis Gloecestrie Radulfo filio Warini Iohanne priore de Trentham Radulfo capellano Herberto et Willelmo clericis comitis Ricardo de Luvetot Gilberto filio Picot Rogero de Livet Aluredo de Cumbrai et multis aliis

Source (click image below to view full size)