Charter Document - 05630133

Charter Document - 05630133


Charter Number: 05630133
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1178 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H comes Cestrie constabulario dapifero iusticiario baronibus vic[ecomiti] baillivis et omnibus hominibus suis clericis et laicis Francis et Anglis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis me dedisse cum corpore meo deo et sancte Wereburge ecclesiam de Presteburia cum omnibus pertinentiis suis ita libere et quiete sicut aliquis antecessorum meorum aliquam elemosinam liberius et quietius eidem ecclesie sancte Wereburge unquam contulit nichil omnino in hac elemosina retinens nisi orationes nec etiam ius advocationis Deo teste et omnibus Sanctis Iohanne priore de Trentham Sansone canonico Radulfo Barba Aprilis Roberto clerico de Wico Ranulfo de Lech Radulfo de Meinilwarin Radulfo filio Warneri Gileberto filio Picoti Roberto fratre eius Frombaldo Bertram camerario Gileberto filio Helie Hec carta facta fuit coram comitissa M matre comitis et B comitissa sponsa eius et Ranulfo herede suo concedente

Source (click image below to view full size)