Charter Document - 05630125
| Charter Number: | 05630125 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1154 - 1157 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo comes Cestrie episcopo Lincollniensi totique presulatus eiusdem clero necnon et constabulario Cestrie et dapifero et baronibus et famulis et hominibus omnibus suis Francis et Anglicis clericis et laicis salutem Vos scire volo me concessisse et confirmasse in perpetuam elemosinam pro salute anime patris mei et matris mee et antecessorum meorum necnon et mee totam illam elemosinam quam pater meus dedit carta sua confirmatam deo et sancte Marie et sancto Iacobo et sancto Benedicto et monachis de Mentinges Volo igitur et precipio quod monachi prefati elemosinam illam libere et quiete et honorifice possideant et teneant Testibus Eustachio filio Iohannis Roberto dapifero Simone filio Willelmi Hugone filio Hastacii Rogero capellano Terri clerico Roberto de Buscarvilla Serlone venatore apud Beltesford Valete
