Charter Document - 05630121
Charter Number: | 05630121 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1162 - 1164 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardo divina gratia Coventrensi episcopo universisque sancte matris ecclesie filiis Hugo comes Cestrie salutem Vestra [sanctitas] sciatis me concessisse et confirmasse petitione matris mee comitisse Matildis deo et sancte Marie et sancto Winstano et canonicis de Calch elemosinam quam illis dedit comitissa mater mea videlicet ecclesiam de Rapenduna cum omnibus pertinenciis suis pro salute anime mee et sue et pro anima Ranulfi comitis Cestrie patris mei et Roberti comitis Gloucestrie avi mei et pro animabus omnium antecessorum nostrorum liberam et quietam ab omni seculari servicio sicut unquam tempore antecessorum nostrorum liberior extitit tali conditione ut ibi constet conventus tanquam caput cui Cale subiciatur membrum Illius tamen persone ecclesiam illam et eius tenuram [] absque impedimento possideant [] spontanea voluntate demissi canonicis sua largiti fuerint Prece ergo multimoda vestram exoro dulcedinem quatenus hanc elemosinam ammonicione et consilio beati Walteri episcopi predecessoris vestris karitative inceptam permanere faciatis ratam Teste ipsa matre mea comitissa Matilda et Ricardo avunculo meo et Radulpho capellano meo et Willelmo et Herberto clericis meis et Galfrido de Costutino et Alvered de Conbrai Willelmo Patrie Gilberto filio Picot Ricardo de Luvetot Rogero de Livet Bertramo camerario Iordano Rasur et pluribus aliis