Charter Document - 05630120

Charter Document - 05630120


Charter Number: 05630120
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1154 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Waltero divina gratia Coventrensi episcopo universisque sancte matris ecclesie filiis Matilda comitissa Cestrie salutem Vestra noscat celsitas me concessu Hugonis comitis filii mei dedisse deo et sancte Marie et sancto Wistano et canonicis de Kalc ecclesiam de Rapendon cum omnibus eidem pertinentibus liberam et quietam ab omni seculari servicio et ita liberam sicut aliquis ecclesia ad religionem liberius potest dari pro salute anime mee et pro anima Henrici regis avi mei et Ranulfi comitis Cestrie domini mei et Roberti comitis Gloucestrie patris mei et Mabilie comitisse sue matris mee et pro animabus omnium antecessorum meorum conditione hac quod contentus ibi constet tanquam caput cui Calc subiiciatur membrum Illius tamen persone ecclesiam illam et eorum tenuram [] comitante absque impedimento possideant [] spontanea voluntate demissi sibi sua largiti fuerint Prece ergo multimoda vestram exoro dulcedinem quatenus hanc elemosinam consilio vestro karitative inceptam permanere faciatis ratam Teste ipso comite Hugone filio meo Nicholao Galfrido Turch[oldo] illius ecclesie personis Willelmo abbate de Lilleshull Helia priore de Bredune Rogero [capellano Turri] clerico Aluredo de Cumbrei Iuuel sacerdote de [] Nicholao de Meltun magistro Adamo Ormo sacerdote de Wilinton Roberto filio suo Benedicto Hugonis comitis avunculo Roberto de Roppelei Iordano de Rasur Simone de Stantun Tempore Roberti prioris nobis data fuit hec elemosina

Source (click image below to view full size)