Charter Document - 05630110

Charter Document - 05630110


Charter Number: 05630110
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio inter comitem Rannulfum Cestrie et Robertum comitem Legrecestrie et finalis pax et concordia que fuit concessa et divisa ab eis coram secundo Roberto episcopo Lincolnie et hominibus ipsorum ex parte comitis Cestrie Ricardo de Lovetot Willelmo filio Nigelli Rannulfo vicecomite ex parte comitis Legrecestrie Ernaldo de Bosco Gaufrido abbate Reginaldo de Bordineo scilicet quod comes Rannulfus dedit et concessit Roberto comiti Legrecestrie castrum de Muntsorel sibi et heredibus suis tenendum de eo et heredibus suis hereditarie et sicut carta ipsius comitis Rannulfi testatur et ita quod comes Leecestrie receptare debet ipsum comitem Rannulfum et familiam suam in burgo et baliis de Muntsorel ad guerreandum quencunque voluerit ut de feodo suo et ita quod comes Leecestrie non potest inde forisfacere comiti Rannulfo pro aliquo Et si necesse fuerit comiti Rannulfo corpus ipsius receptabitur in dominico castro de Muntsorel et ita quod comes Leecestrie portabit ei fidem salva fide ligii domini sui Et si oportuerit comitem Leecestrie ire super comitem Cestrie cum ligio domino suo non potest ducere secum plusquam viginti milites et si comes Leecestrie vel isti viginti milites aliquid ceperint de rebus comitis Cestrie totum reddetur Nec ligius dominus comitis Leecestrie nec aliquis alius potest forisfacere comiti Cestrie nec suis de castris ipsius comitis Leecestrie nec de terra sua et ita quod comes Leecestrie non potest aliquam causam vel propter aliquem casum impedire corpus comitis Cestrie nisi eum desideravit quindecim dies ante Et comes Leecestrie debet iuvare comitem Cestrie contra omnes homines preter ligium dominum ipsius comitis Leecestrie et comitem Simonem Comitem Simonem potest iuvare hoc modo quod si comes Rannulfus foris fecerit comiti Simoni et ipse comes Rannulfus noluerit corrigere foris factum propter comitem Leecestrie tunc potest eum iuvare et si comes Simon forisfecerit comiti Cestrie et noluerit corrigere se propter comitem Leecestrie non iuvabit eum comes Leecestrie Et comes Leecestrie debet custodire terras et res comitis Cestrie que in potestate ipsius comitis Leecestrie sunt sine malo ingenio Et comes Leecestrie pepigit comiti Rannulfo quod castrum de Ravenestona cadet nisi concessu comitis Rannulfi remanserit et ita quod si aliquis vellet illud castrum tenere contra comitem Leecestrie comes Rannulfus auxiliabitur absque malo ingenio ad diruendum castrum illud Et si comes Rannulfus fecerit clamorem de Willelmo de Alneto comes Leecestrie in sua curia habebit eum ad rectum quamdiu ipse Willelmus manserit homo comitis Leecestrie et terram tenebit de eo et ita quod si Willelmus vel sui recesserint a fidelitate comitis Leecestrie propter castrum prostratum vel quia rectum noluerit facere in curia comitis Leecestrie non receptabantur in potestate comitis Cestrie neque Willelmus neque sui ad malum faciendum comiti Leecestrie In hac conventione remanet comiti Leecestrie castrum de Witewic firmatum cum ceteris castris suis Et e converso comes Rannulfus portabit fidem comiti Leecestrie salva fide ligii domini sui Et si oportuerit comitem ire super comitem Leecestrie cum ligio domino suo non potest ducere secum plusquam viginti milites et si comes Cestrie vel isti viginti milites aliquid ceperint de rebus comitis Leecestrie totum reddetur Nec ligius dominus comitis Cestrie nec aliquis alius potest foris facere comiti Leecestrie nec suis de castris ipsius comitis Cestrie nec de terra sua et ita quod comes Cestrie non potest propter aliquam causam vel aliquem casum impedire corpus comitis Leecestrie nisi eum desideravit quindecim dies ante Et comes Cestrie debet iuvare comitem Leecestrie contra omnes homines preter ligium dominum ipsius comitis Cestrie et comitem Robertum de Ferreriis Comitem Robertum potest iuvare hoc modo Si comes Leecestrie forisfecerit comiti de Ferreriis et ipse comes Leecestrie noluerit corrigere forisfactum propter comitem Cestrie tunc potest eum iuvare comes Cestrie et si comes Robertus de Ferrariis foris fecerit comiti Leecestrie et noluerit se corrigere propter comitem Cestrie non iuvabit eum comes Cestrie Et comes Cestrie debet custodire terras et res comitis Leecestrie que in potestate ipsius comitis Cestrie sunt sine malo ingenio Et comes Cestrie pepigit comiti Leecestrie quod si aliquis vellet castrum de Ravenestona tenere contra comitem Leecestrie comes Rannulfus auxiliabitur absque malo ingenio ad diruendum castrum illud Nec comes Cestrie nec comes Leecestrie debent firmare castrum aliquod novum inter Hinchelai et Covintre nec inter Hinchelai et Hardredeshellam nec inter Covintre et Donintonam nec inter Dunnintonam et Leecestriam nec ad Gataham nec ad Cheneldestoam nec propius nec inter Cheneldestoam et Belveeir nec inter Belveeir et Hocham nec inter Hocham et Rochingheham nec propius nisi communi assensu utriusque Et si aliquis in predictis locis vel infra predictos terminos firmaret castrum uterque alteri erit auxilio sine malo ingenio donec castrum diruatur Et hanc conventionem sicut in hac carta continetur affidavit uterque comes videlicit Cestrie et Leecestrensis in manu Roberti secundi Lincolniensis episcopi tenendam et posuerunt eundem episcopum obsidem huius conventionis super Christianitatem suam ita quod si aliquis exiret ab hac conventione et nollet se corrigere infra xv dies postquam inde requisitus fuerit sine malo ingenio tunc episcopus Lincolniensis et episcopus Cestrensis facient iusticiam de eo tanquam de fide mentita Et episcopus Lincolnie et episcopus Cestrensis tradent obsides uterque duos quos receperunt propter conventiones istas tenendas illi videlicet qui conventiones istas predictas tenebit

Source (click image below to view full size)